Qui sommes-nous?
Legi, Patres colendissimi, in Arabum monumentis, interrogatum Abdalam 1
Sarracenum, quid in hac quasi mundana scaena admirandum maxime
spectaretur, nihil spectari homine admirabilius respondisse. Cui
sententiae illud Mercurii adstipulatur: Magnum, o Asclepi, miraculum est
homo 2. Horum dictorum rationem cogitanti
mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia
afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium, superis
familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine,
intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis aevi et fluxi
temporis interstitium, et (quod Persae3
dicunt) mundi copulam, immo hymenaeum, ab angelis, teste Davide4, paulo
deminutum. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae
admirationis privilegium sibi iure vendicent. Cur enim non ipsos angelos
et beatissimos caeli choros magis admiremur? Tandem intellexisse mihi
sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal
sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in universi serie
sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus
invidiosam. Res supra fidem et mira. Quidni? Nam et propterea magnum
miraculum et admirandum profecto animal iure homo et dicitur et
existimatur. Sed quaenam ea sit audite, Patres, et benignis auribus pro
vestra humanitate hanc mihi operam condonate.
Inscription à :
Articles (Atom)
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire